Rozmiar: 15909 bajtów

- 112 -

1338. März 11. o. O.

Herzog Boleslaus verkauft sein Münzgeld, 30 Mrk. Gr., seinem Protonotar Johann von Schellendorf von nächsten Walpurgis ab auf 4 Jahre.

Nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus Legniczensis recognoscimus vniuersis, quod pecuniam nostram monetalem, videlicet triginta marcas grossorum Polonici numeri, per nos rite et racionabiliter fideli nostro Johanni de Schellindorf nostro prothonotario vendimus a festo sancte Walpurgis proximo incipiendo ad quatuor annos continuos, vltimo termino sancte Walpurgis excluso, consules nostros Legniczenses, qui nunc sunt, et pro tempore fuerint, nomine ciuitatis fecimus promittere dicto Johanni de Schellindorf, nostro precepto et mandato, occasione vero huiusmodi vendicionis, coad vixerit, ipse Johannes super dicta pecunia monetali dictos consules seu ciues presentibus dimittimus liberos et solutos. Datum nostro sub sigillo anno domini M°C°C°C° trecesimo octauo, feria quarta ante dominicam, qua cantatur Oculi.

O. d. St. L. No. 47. An Pergamentstreifen das Reitersiegel mit zum Theil abgebrochener Umschrift.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów